- CINIS ad lixiviam Veterib. adhibitus
- CINIS ad lixiviam Veterib. adhibitusatque hinc Cinis lixivius Plinio, l. 14. c. 20. Cinis lixiva Scribonio; utrôque enim genere vox occurrit apud priscos. Vide Godesc. Stewechium, Electus Arnobianis, l. ult. ad verba, Ad sordes eluendas labentibus aquis opus, atque adiunctâ antiqui cineris frictione. Idem pro fimo, apud populos quosdam. Plin. l. 17. c. 9. Transpandanis cinetis usus adeo placet, ut anteponant fimo iumentorum: quod quia levissimum est, ob id exurunt. Utroque tamen pariter non utuntur in eodem arvo, nec in arbustis cinere, nec quasdam ad fruges, etc Vide quoque, l. 17. c. 23. et 28. de usu eius Medico, l. 36. c. 27. de aliis vero eiusdem usibus, supra in voce Cineres.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.